- PATRAE
- PATRAEcivitas Archiepiscopalis in Achaia, Badra, et Balubathra, i. e. veteres Patrae, Turcis, et nunc florens, Ferrar. quam Pausanias l. 3. et 7. Aroen dici prius solitam scribit; mox a Patreo, moenibus ampliatis nomen accepisse, quod nunc habet. Plin. l. 4. c. 4. Siliu l. 15. v. 310.Tum lustrata Ephyre, Patraeque et regia Pleuron.Et ante eum Ovid. Metam. l. 6. v. 417.Messeneque ferox, Patraeque, humilesque Cleonae.Leunclav. Pand. Turc. Item Patrae in Phthiotide Laonico, quae Patrae Thessalicae dicuntur a D. Paulino, apud Thermopylas. Ad Patras victus mahometes III. A. C. 1602. Lloyd. Coeterum, primum rubs Aroe dicta, quae vox Graecis culturam terrae notat, quam incolae primi Graecos docuêre. Triptolemus enim ab Eumelo loci Rege edoctus eam Atheniensibus tradidit. Inde Patrae, a Patreo, Preugenis fil. Agenoris nepote, instauratore suo: tandem ab Augusto, qui urbem portu celebrem et proin mercaturae aptissimam, incolarum numerô plurimum auxit, Colonia Augusta Aroe Patrensis appellata est. memorat nummum Claudii Imperatoris cum Inscr. COL. A. A. PATR. et insignibus militaribus Legionum Roman. additô numerô XXII. Iac. Sponius Itm. Graeciae Part. 1. p. 17.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.